- AVALITAE
- AVALITAEpopuli in Troglodytica Ptolemaeo. Hic enim Troglodyticam in universum appellari dicit, oram maritimam, quae sinui Arabico et Avalitae est praetenta, usque ad montem Elephantem. In qua continentia sunt Adulitae, Avalitae, et Mosyli a promontor. sic dicti cognominibus. Nempe in intimo receslu sinûs Arabici sinus est Aelaniticus, usque ad eiusdem angustias et fauces, qui locus dicitur Δειρὴ, vel τὰ κατα Δειρῆς ςτινά. Post eas angustias excipit sinus Avalites, et apertum Mare, in quo Mosylum emporium et Mosylum promontor. etc. Vide Salmas. ad Solin. p. 798. et 1240.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.